monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 9
Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistulae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: 'Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore' . Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur 'scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit. Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit (octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur.)' Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius 'Laus est in Evangelio,' animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas Apostoli, septem Epistulas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat . Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.